Related Links

Recommended Links

Give the Composers Timeline Poster



Site News

What's New for
November 2014?

Site Search

Follow us on
Facebook    Twitter

Affiliates

In association with
Amazon
Amazon UKAmazon GermanyAmazon CanadaAmazon FranceAmazon Japan

ArkivMusic, The Source for Classical Music
CD Universe
HBDirect
JPC

Sheet Music Plus


ArkivMusic

Sheet Music Plus Featured Sale

Giuseppe Verdi

Messa da Requiem

I. Requiem and Kyrie

Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur
votum in Jerusalem: exaudi orationem meam, ad
te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

II. Dies irae

Dies irae, des illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibylla.
Quantis tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?
Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.
Quarerns me, sedisti lassus:
redemisti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
cor constritum quasi cinis:
gere curam mel finis.
Lacrymosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
pie Jesu Domine,
dona eis requiem.
Amen.

III. Offertorio

Domine Jesu Christe, Rex gloriae, libera animas
omnium fidelium defunctorum de poenis inferni
et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne
absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum: sed
signifer sanctus Michael repraesentet eas in
lucem sanctam.
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus:
tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie
memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte
transire ad vitam.

IV. Sanctus

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus, Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

V. Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam.

VI. Lux aeterna

Lux aeterna luceat eis, Domine: cum Sanctis tuis in aeternum, qui pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

VII. Libera me

Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa
tremenda, quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio
venerit atque ventura ira.
Dies irae, dies illa, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

Copyright © 1996, Stephen L. Parker

Trumpet